Encontrados 10 resultados para: sero
Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis somnum. (Liber Psalmorum 127, 2)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)
Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 1)
Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “Transeamus contra”. (Evangelium secundum Marcum 4, 35)
Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. (Evangelium secundum Marcum 6, 47)
Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; (Evangelium secundum Marcum 13, 35)
Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, (Evangelium secundum Marcum 15, 42)
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “Pax vobis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 19)