Encontrados 23 resultados para: servire

  • Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis? Multo enim melius erat servire eis quam mori in solitudine”. (Liber Exodus 14, 12)

  • cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt (Liber Numeri 8, 25)

  • Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino”. (Liber Iosue 24, 15)

  • Dixitque Iosue ad populum: “Non poteritis servire Domino. Deus enim sanctus et Deus aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. (Liber Iosue 24, 19)

  • De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum. (Liber I Regum 9, 22)

  • Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel et fecit omnes, qui inventi erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino, Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 33)

  • Dixitque ad eam Holofernes: “Aequo animo esto, mulier, et noli pavere corde tuo, quoniam ego non nocui viro cuicumque placuit servire Nabuchodonosor regi totius terrae. (Liber Iudith 11, 1)

  • Numquid volet taurus ferus servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum? (Liber Iob 39, 9)

  • Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius; (Liber I Maccabaeorum 6, 23)

  • ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)

  • Non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. (Liber Isaiae 43, 24)

  • Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit”. (Liber Ieremiae 15, 14)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina