Encontrados 79 resultados para: signa

  • Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, (Liber Genesis 1, 14)

  • Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa”. (Liber Exodus 4, 17)

  • Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. (Liber Exodus 4, 28)

  • Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo. (Liber Exodus 4, 30)

  • Sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti. (Liber Exodus 7, 3)

  • Et dixit Dominus ad Moy sen: “Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum, 2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego Dominus”. (Liber Exodus 10, 1)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti”. (Liber Exodus 11, 9)

  • “Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus. (Liber Numeri 2, 2)

  • Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae, (Liber Numeri 14, 22)

  • Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis? (Liber Deuteronomii 4, 34)

  • fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; (Liber Deuteronomii 6, 22)

  • plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis. (Liber Deuteronomii 7, 19)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina