Encontrados 83 resultados para: similis

  • Et dixi: “Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non ingrediar”. (Liber Nehemiae 6, 11)

  • “Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae. (Liber Nehemiae 13, 26)

  • Et dixit Ednae uxori suae: “Quam similis est hic iuvenis Thobi fratri meo!”. (Liber Thobis 7, 2)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo?”. (Liber Iob 1, 8)

  • Et dixit Dominus ad Satan: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra”. (Liber Iob 2, 3)

  • Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam. (Liber Iob 9, 32)

  • Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua. (Liber Iob 35, 8)

  • Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor? (Liber Iob 36, 22)

  • Omnia ossa mea dicent: “Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum”. (Liber Psalmorum 35, 10)

  • Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum. (Liber Psalmorum 40, 6)

  • Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis. (Liber Psalmorum 49, 13)

  • Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis. (Liber Psalmorum 49, 21)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina