Encontrados 173 resultados para: spem gratiam

  • non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, (Epistula II ad Corinthios 10, 15)

  • Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)

  • et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem; (Epistula ad Galatas 2, 9)

  • Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)

  • Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)

  • quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)

  • Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. (Epistula ad Ephesios 4, 29)

  • secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)

  • propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii, (Epistula ad Colossenses 1, 5)

  • quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate; (Epistula ad Colossenses 1, 6)

  • Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)

  • Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina