Encontrados 173 resultados para: spem gratiam

  • Quia sol et scutum est Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus; non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia. (Liber Psalmorum 84, 12)

  • ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. (Liber Psalmorum 119, 49)

  • Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 60)

  • et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 24)

  • Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus, (Liber II Maccabaeorum 2, 27)

  • et, cum iam esset ad mortem, sic ait: “Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit”. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)

  • Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens; (Liber II Maccabaeorum 9, 20)

  • Non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem, (Liber II Maccabaeorum 9, 22)

  • Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis. (Liber II Maccabaeorum 15, 39)

  • et invenies gratiam et successum bonum coram Deo et hominibus. (Liber Proverbiorum 3, 4)

  • Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam; (Liber Proverbiorum 3, 34)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina