Encontrados 55 resultados para: stabat

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • “Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi. (Prophetia Zachariae 1, 8)

  • Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: “Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram”. (Prophetia Zachariae 1, 10)

  • Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: “Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit”. (Prophetia Zachariae 1, 11)

  • Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)

  • Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli. (Prophetia Zachariae 3, 3)

  • Et dixit: “Ponite cidarim mundam super caput eius”. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat. (Prophetia Zachariae 3, 5)

  • et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 2)

  • Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “Vere homo hic Filius Dei erat”. (Evangelium secundum Marcum 15, 39)

  • Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth (Evangelium secundum Lucam 5, 1)

  • Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 35)

  • Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, (Evangelium secundum Ioannem 1, 35)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina