Encontrados 800 resultados para: suam

  • Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini. (Liber I Samuelis 26, 23)

  • Ait ergo Saul ad David: “Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies et potens poteris”. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. (Liber I Samuelis 26, 25)

  • Dixitque ei: “Qualis est forma eius?”. Quae ait: “Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio”. Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit. (Liber I Samuelis 28, 14)

  • In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit. (Liber II Samuelis 1, 2)

  • Et ait adulescens, qui narrabat ei: “Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei, (Liber II Samuelis 1, 6)

  • Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus. (Liber II Samuelis 3, 32)

  • Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam”. (Liber II Samuelis 3, 39)

  • Et partitus est multitudini universae Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et laganum palmarum unum et palatham unam. Et abiit omnis populus unusquisque in domum suam. (Liber II Samuelis 6, 19)

  • Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: “Meribbaal”. Qui respondit: “Adsum servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 6)

  • Et reversa est domum suam; cum autem concepisset, mittens nuntiavit David et ait: “Concepi”. (Liber II Samuelis 11, 5)

  • Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam. (Liber II Samuelis 11, 9)

  • Nuntiatumque est David a dicentibus: “Non ivit Urias ad domum suam”. Et ait David ad Uriam: “Numquid non de via venisti? Quare non descendisti ad domum tuam?”. (Liber II Samuelis 11, 10)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina