Encontrados 11 resultados para: sublime

  • Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7, 17)

  • Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat tenens acinacem, donec interficerentur omnes habitatores Hai. (Liber Iosue 8, 26)

  • Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri, (Liber Iudicum 20, 40)

  • igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus, cum una voce Dominum laudare coepissent et dicere: “Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius”, impleta est domus Dei nube, (Liber II Paralipomenon 5, 13)

  • Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum. (Liber II Paralipomenon 17, 12)

  • qui ponit humiles in sublime et maerentes erigit sospitate; (Liber Iob 5, 11)

  • Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae”. (Liber Iob 41, 26)

  • Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime, et si considerasti, ori impone manum. (Liber Proverbiorum 30, 32)

  • Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci”. (Prophetia Ezechielis 17, 24)

  • haec dicit Dominus Deus — auferatur cidaris, tollatur corona; hoc non erit amplius. Humile sublevetur, et sublime humilietur. (Prophetia Ezechielis 21, 31)

  • Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 48)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina