Encontrados 28 resultados para: synagoga

  • Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)

  • Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 20)

  • Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; (Evangelium secundum Lucam 4, 28)

  • Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: (Evangelium secundum Lucam 4, 33)

  • Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. (Evangelium secundum Lucam 4, 38)

  • Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)

  • Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; (Evangelium secundum Ioannem 12, 42)

  • Respondit ei Iesus: “Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. (Evangelium secundum Ioannem 18, 20)

  • Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano; (Actus Apostolorum 6, 9)

  • Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. (Actus Apostolorum 13, 43)

  • Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum. (Actus Apostolorum 17, 1)

  • Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. (Actus Apostolorum 17, 17)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina