Encontrados 85 resultados para: tabernaculo

  • Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 39)

  • et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. (Liber I Regum 8, 4)

  • neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum et de habitatione in habitationem. (Liber I Paralipomenon 17, 5)

  • altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini; ibique requisivit eum Salomon et omnis ecclesia. (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • Ascenditque ibi Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo conventus Domini et obtulit in eo mille hostias. (Liber II Paralipomenon 1, 6)

  • Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo conventus et regnavit super Israel. (Liber II Paralipomenon 1, 13)

  • et intulerunt eam et tabernaculum conventus et omnem paraturam tabernaculi. Porro omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes levitici generis. (Liber II Paralipomenon 5, 5)

  • Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum; averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum. (Liber II Paralipomenon 29, 6)

  • Et praecepit Holofernes servis suis, qui erant adstantes in tabernaculo eius, ut comprehenderent Achior et ducerent eum in Betuliam et traderent in manus filiorum Israel. (Liber Iudith 6, 10)

  • Et revertentes descenderunt de tabernaculo eius et abierunt ad dispositiones suas. (Liber Iudith 8, 36)

  • Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferretur esca eius in vesperum. (Liber Iudith 12, 9)

  • Derelicta est autem sola Iudith in tabernaculo, et Holofernes prociderat in lectum suum; circumfusum enim erat ei vinum. (Liber Iudith 13, 2)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina