Encontrados 124 resultados para: tabernaculum

  • Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; (Liber Isaiae 40, 22)

  • Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas. (Liber Ieremiae 10, 20)

  • VAU. Et dissipavit quasi hortum saepem suam, demolitus est tabernaculum suum; oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et despexit in indignatione furoris sui regem et sacerdotem. (Lamentationes 2, 6)

  • In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis, (Prophetia Amos 9, 11)

  • Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem”. (Actus Apostolorum 7, 43)

  • Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat; (Actus Apostolorum 7, 44)

  • qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob. (Actus Apostolorum 7, 46)

  • “Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud. (Actus Apostolorum 15, 16)

  • qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte”. (Epistula ad Hebraeos 8, 5)

  • Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta; (Epistula ad Hebraeos 9, 2)

  • post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum, (Epistula ad Hebraeos 9, 3)

  • His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes; (Epistula ad Hebraeos 9, 6)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina