Encontrados 33 resultados para: talenta

  • Dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas; non fuerunt aromata talia ut haec, quae dedit regina Saba regi Salomoni. (Liber II Paralipomenon 9, 9)

  • Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sescenta sexaginta sex talenta auri, (Liber II Paralipomenon 9, 13)

  • Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. (Liber II Paralipomenon 27, 5)

  • usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura. (Liber Esdrae 7, 22)

  • Et appendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum, quae habebant talenta duo, auri centum talenta, (Liber Esdrae 8, 26)

  • et ibam in Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael fratri Gabriae in Rages, in regione Mediae, saccellos decem talenta argenti. (Liber Thobis 1, 14)

  • Et nunc, fili, indico tibi commendasse me decem talenta argenti Gabael filio Gabriae in Rages Mediae. (Liber Thobis 4, 20)

  • Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta. (Liber I Maccabaeorum 11, 28)

  • et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum”. (Liber I Maccabaeorum 13, 16)

  • Et misit pueros et centum talenta. Et mentitus est et non dimisit Ionathan; (Liber I Maccabaeorum 13, 19)

  • sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos”. (Liber I Maccabaeorum 15, 31)

  • nam de Ioppe et Gazara, quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum”. Et non respondit ei verbum. (Liber I Maccabaeorum 15, 35)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina