Encontrados 178 resultados para: tamquam

  • Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel”. (Apocalypsis Ioannis 10, 9)

  • Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. (Apocalypsis Ioannis 10, 10)

  • Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. (Apocalypsis Ioannis 12, 15)

  • Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. (Apocalypsis Ioannis 14, 2)

  • Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas Dei. (Apocalypsis Ioannis 15, 2)

  • Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari. (Apocalypsis Ioannis 16, 3)

  • Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt cum bestia. (Apocalypsis Ioannis 17, 12)

  • habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli; (Apocalypsis Ioannis 21, 11)

  • Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum. (Apocalypsis Ioannis 21, 21)

  • Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni. (Apocalypsis Ioannis 22, 1)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina