Encontrados 15 resultados para: tectum

  • Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae. (Liber Genesis 8, 13)

  • Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula. (Liber Iudicum 9, 51)

  • Qui respondit ei: “Profecti sumus de Bethlehem Iudae et pergimus ad locum meum, qui est in extrema parte montis Ephraim, unde profectus sum in Bethlehem. Et nunc vado ad domum meam, nullusque sub tectum suum me vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)

  • Et erat tectum cedrinum in alto super tabulas quadraginta quinque, quae erant super columnas, quindecim in uno ordine, (Liber I Regum 7, 3)

  • Altaria quoque, quae erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant reges Iudae, et altaria, quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex et contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. (Liber II Regum 23, 12)

  • Et fecit sibi tabernaculum super tectum domus suae et imposuit super lumbos suos cilicium, et erant super eam vestimenta viduitatis suae, (Liber Iudith 8, 5)

  • Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer. (Liber Iob 11, 17)

  • Et mensus est portam a tecto cubiculi usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium, (Prophetia Ezechielis 40, 13)

  • Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus. (Prophetia Ezechielis 41, 25)

  • Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)

  • Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. (Evangelium secundum Marcum 2, 4)

  • qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua; (Evangelium secundum Marcum 13, 15)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina