Encontrados 1218 resultados para: terra hereditatis
Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 18)
Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. (Evangelium secundum Marcum 4, 28)
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra; (Evangelium secundum Marcum 4, 31)
Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. (Evangelium secundum Marcum 6, 47)
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Marcum 13, 31)
In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; (Evangelium secundum Lucam 4, 25)
Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. (Evangelium secundum Lucam 5, 3)
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?”. (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 33)
Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)