Encontrados 18 resultados para: timens

  • Assumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis, fecit, sicut praeceperat Dominus; timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit, sed omnia nocte complevit. (Liber Iudicum 6, 27)

  • Dixitque Saul ad Samuelem: “Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum; (Liber I Samuelis 15, 24)

  • Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris. (Liber I Regum 1, 50)

  • Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””. (Liber I Regum 1, 51)

  • Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: “Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi”. (Liber II Regum 4, 1)

  • praeposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur — (Liber Nehemiae 7, 2)

  • Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. (Liber Iob 1, 1)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo?”. (Liber Iob 1, 8)

  • Et dixit Dominus ad Satan: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra”. (Liber Iob 2, 3)

  • SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur. (Liber Proverbiorum 31, 30)

  • semen enim erat maledictum ab initio. Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum; (Liber Sapientiae 12, 11)

  • Melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii; (Liber Ecclesiasticus 16, 3)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina