Encontrados 30 resultados para: transire
In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare”. (Evangelium secundum Lucam 16, 26)
Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 18, 25)
Oportebat autem eum transire per Samariam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 4)
Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam; (Actus Apostolorum 18, 27)
et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam. (Epistula II ad Corinthios 1, 16)