Encontrados 38 resultados para: tribulationis

  • Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius. (Liber Isaiae 5, 30)

  • Oraculum iumentorum Nageb. In terra tribulationis et angustiae, leaenae et leonis rugientis, viperae et draconis volantis portant super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non poterit. (Liber Isaiae 30, 6)

  • Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis. (Liber Isaiae 33, 2)

  • et dixerunt ad eum: “Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et correptionis et contumeliae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. (Liber Isaiae 37, 3)

  • Exspectatio Israel, salvator eius in tempore tribulationis, quare quasi peregrinus es in terra et quasi viator declinans ad pernoctandum? (Liber Ieremiae 14, 8)

  • Amen, Domine, ministravi tibi in bonum, intercessi apud te in tempore afflictionis et in tempore tribulationis pro inimico. (Liber Ieremiae 15, 11)

  • Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”. (Liber Ieremiae 16, 19)

  • Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur. (Liber Ieremiae 30, 7)

  • neque stabis in exitibus, ut interficias eos, qui fugerint, et non trades reliquos eius in die tribulationis. (Prophetia Abdiae 1, 14)

  • Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se (Prophetia Nahum 1, 7)

  • Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos. (Prophetia Habacuc 3, 16)

  • Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, (Prophetia Sophoniae 1, 15)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina