Encontrados 277 resultados para: tribus de Ruben

  • ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum; filii Israel adhaerebunt possessioni tribus patrum suorum, (Liber Numeri 36, 7)

  • et cunctae filiae heredes e filiis Israel maritos e cognatione tribus patrum suorum accipient, ut hereditas permaneat in familiis, (Liber Numeri 36, 8)

  • Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi Ruben et Gad. (Liber Deuteronomii 3, 12)

  • Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon, medium torrentis et confinium usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon; (Liber Deuteronomii 3, 16)

  • Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse. (Liber Deuteronomii 4, 43)

  • et Dathan atque Abiram filiis Eliab, qui fuit filius Ruben, quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel. (Liber Deuteronomii 11, 6)

  • Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus, (Liber Deuteronomii 16, 16)

  • Iudices et praefectos operum constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio. (Liber Deuteronomii 16, 18)

  • Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi exemplar legis huius in volumine accipiens illam a sacerdotibus leviticae tribus; (Liber Deuteronomii 17, 18)

  • Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent (Liber Deuteronomii 18, 1)

  • Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser et Zabulon, Dan et Nephthali. (Liber Deuteronomii 27, 13)

  • Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse. (Liber Deuteronomii 29, 7)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina