Encontrados 427 resultados para: una
ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)
An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “Erunt enim, inquit, duo in carne una”. (Epistula I ad Corinthios 6, 16)
propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. (Epistula I ad Corinthios 7, 2)
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. (Epistula I ad Corinthios 10, 8)
Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate. (Epistula I ad Corinthios 15, 41)
Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt; (Epistula I ad Corinthios 16, 17)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, (Epistula II ad Corinthios 11, 24)
unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; (Epistula ad Ephesios 4, 4)
unus Dominus, una fides, unum baptisma; (Epistula ad Ephesios 4, 5)
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. (Epistula ad Ephesios 5, 31)
Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii; (Epistula ad Philippenses 1, 27)