Encontrados 284 resultados para: unum

  • Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)

  • Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum. (Prophetia Zachariae 14, 9)

  • Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)

  • Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)

  • Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)

  • Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)

  • neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)

  • Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 24)

  • Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)

  • Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)

  • At illi dixerunt: “Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 14)

  • Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina