Encontrados 198 resultados para: valde

  • Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde. (Liber I Maccabaeorum 11, 53)

  • illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae et planxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit Israel luctu magno. (Liber I Maccabaeorum 12, 52)

  • Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 13, 22)

  • Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt. (Liber I Maccabaeorum 13, 49)

  • Et auditum est Romae quia defunctus esset Ionathas, et usque in Spartiatas, et contristati sunt valde. (Liber I Maccabaeorum 14, 16)

  • quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et auri ducenta; (Liber II Maccabaeorum 3, 11)

  • Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes, (Liber II Maccabaeorum 10, 18)

  • At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus. (Liber II Maccabaeorum 10, 24)

  • Et, facta viritim collatione ad duo milia drachmas argenti, misit Hierosolymam offerri pro peccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione cogitans. (Liber II Maccabaeorum 12, 43)

  • Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 37)

  • Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina