Encontrados 44 resultados para: valle

  • Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse trecentos viros tenuit. Castra autem Madian erant subter eum in valle. (Liber Iudicum 7, 8)

  • Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena, quae iacet in litoribus maris. (Liber Iudicum 7, 12)

  • Post haec amavit mulierem, quae habitabat in valle Sorec et vocabatur Dalila. (Liber Iudicum 16, 4)

  • Porro Bethsamitae metebant triticum in valle; et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent. (Liber I Samuelis 6, 13)

  • Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. (Liber I Samuelis 17, 19)

  • Et dixit sacerdos: “Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo”. Et ait David: “Non est huic alter similis; da mihi eum”. (Liber I Samuelis 21, 10)

  • Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 18)

  • Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 5, 22)

  • Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus. (Liber II Samuelis 8, 13)

  • Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: “Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei”. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem. (Liber II Samuelis 18, 18)

  • Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim. (Liber II Samuelis 23, 13)

  • Cumque pertransissent Iordanem, inceperunt ab Aroer et ab urbe, quae est in media valle, transeuntes ad Gaditas et ad Iazer. (Liber II Samuelis 24, 5)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina