Encontrados 28 resultados para: vana
Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)
Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. (Liber Ecclesiasticus 34, 1)
Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum. (Liber Isaiae 41, 29)
Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. (Liber Ieremiae 10, 15)
Vana sunt opera et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt. (Liber Ieremiae 51, 18)
Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel, (Prophetia Ezechielis 12, 24)
Vident vana et divinant mendacium dicentes: “Ait Dominus”, cum Dominus non miserit eos; et exspectant, ut confirmet sermonem. (Prophetia Ezechielis 13, 6)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus; (Prophetia Ezechielis 13, 8)
et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israel non scribentur nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 13, 9)
propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 13, 23)
cum tibi videntur vana, et divinantur mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis finitae. (Prophetia Ezechielis 21, 34)
Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Haec dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus. (Prophetia Ezechielis 22, 28)