Encontrados 28 resultados para: velociter

  • Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. (Liber Psalmorum 102, 3)

  • Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non abscondas faciem tuam a me, ne similis fiam descendentibus in lacum. (Liber Psalmorum 143, 7)

  • Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit verbum eius. (Liber Psalmorum 147, 15)

  • At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus, ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum. (Liber II Maccabaeorum 8, 9)

  • quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit per medium spatium vacuum. (Liber II Maccabaeorum 14, 44)

  • In memoriam enim sermonum tuorum pungebantur et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem non possent distrahi a tua beneficientia. (Liber Sapientiae 16, 11)

  • Et levabit signum nationibus procul; et sibilabit ad eum de finibus terrae; et ecce festinus velociter veniet. (Liber Isaiae 5, 26)

  • Et dixit Dominus ad me: “Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare). (Liber Isaiae 8, 1)

  • Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens, quod iustum est. (Liber Isaiae 16, 5)

  • et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. (Liber Isaiae 32, 4)

  • Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis. (Liber Ieremiae 48, 16)

  • Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon et omnes termini Philisthaeae? Numquid ultionem vos reddetis mihi? Et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam ultionem vestram super caput vestrum. (Prophetia Ioel 4, 4)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina