Encontrados 22 resultados para: veniant

  • Dixitque Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi”. Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum. (Liber I Samuelis 31, 4)

  • Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. (Liber II Samuelis 1, 21)

  • “Quis me constituat iudicem in terra, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium iudicandum, et iustificem eos?”. (Liber II Samuelis 15, 4)

  • et dixit Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi”. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum; (Liber I Paralipomenon 10, 4)

  • congregata est plurima multitudo, et obturaverunt cunctos fontes et rivum, qui fluebat in medio terrae, dicentes: “Ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam!”. (Liber II Paralipomenon 32, 4)

  • constituantur principes in universa multitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc”. (Liber Esdrae 10, 14)

  • Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam. (Liber Psalmorum 69, 28)

  • Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. (Liber Psalmorum 119, 77)

  • Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: “Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium”. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)

  • mandavimus itaque eis, ut veniant etiam ad vos et salutent vos et reddant vobis epistulas nostras de innovatione et fraternitate nostra. (Liber I Maccabaeorum 12, 17)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent!”. (Liber Ieremiae 9, 16)

  • Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, quae derelicta fuerant in domo Domini et in domo regis Iudae et in Ierusalem, in Babylonem”. (Liber Ieremiae 27, 18)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina