Encontrados 24 resultados para: veniebat

  • Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat. (Liber Genesis 29, 9)

  • Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: “Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris”. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius. (Liber Iudicum 4, 22)

  • Et ecce ipse veniebat de Bethlehem dixitque messoribus: “Dominus vobiscum”. Qui responderunt ei: “Benedicat tibi Dominus”. (Liber Ruth 2, 4)

  • neque officium sacerdotum ad populum, sed, quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua (Liber I Samuelis 2, 13)

  • Etiam, antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti: “Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti; non enim accipiet a te carnem coctam sed crudam”. (Liber I Samuelis 2, 15)

  • Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “Quid habet populus quod plorat?”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. (Liber I Samuelis 11, 5)

  • Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum. (Liber I Samuelis 13, 10)

  • Dixitque David ad Saul: “Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. (Liber I Samuelis 17, 34)

  • Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis. (Liber I Samuelis 27, 9)

  • Fugit autem Absalom. Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: “Video homines per viam Oronaim”. (Liber II Samuelis 13, 34)

  • Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad iudicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel. (Liber II Samuelis 15, 6)

  • Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum, et ait: “Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius exspectabo a Domino?”. (Liber II Regum 6, 33)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina