Encontrados 2227 resultados para: verbum Domini Hierusalem et prophety

  • Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; (Epistula ad Colossenses 3, 16)

  • et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)

  • Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo. (Epistula ad Colossenses 4, 1)

  • memores operis fidei vestrae et laboris caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)

  • Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)

  • A vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)

  • Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)

  • ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 2)

  • Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)

  • Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 28)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina