Encontrados 8 resultados para: vermes

  • Vae gentibus assurgentibus generi meo! Dominus omnipotens vindicabit illos, in die iudicii visitabit eos, ut det ignem et vermes in carnes eorum, et comburentur, ut sentiant usque in aeternum”. (Liber Iudith 16, 17)

  • et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. (Liber Iob 21, 26)

  • Sinus matris obliviscatur eius, dulcedo illius vermes fiant; non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum iniquitas. (Liber Iob 24, 20)

  • Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes; (Liber I Maccabaeorum 2, 62)

  • ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem. (Liber II Maccabaeorum 9, 9)

  • Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. (Liber Ecclesiasticus 10, 13)

  • Vinum et mulieres apostatare faciunt sensatos; et, qui se iungit fornicariis, peribit: putredo et vermes hereditabunt illum. (Liber Ecclesiasticus 19, 2)

  • Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina