Encontrados 523 resultados para: vero
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “Ego quidem sum Pauli”, “Ego autem Apollo”, “Ego vero Cephae”, “Ego autem Christi”. (Epistula I ad Corinthios 1, 12)
Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur, (Epistula I ad Corinthios 2, 6)
Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. (Epistula I ad Corinthios 3, 5)
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam. (Epistula I ad Corinthios 6, 14)
Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. (Epistula I ad Corinthios 7, 7)
De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur. (Epistula I ad Corinthios 11, 6)
mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est. (Epistula I ad Corinthios 11, 15)
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 12, 6)
Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)