Encontrados 143 resultados para: vester

  • Et illis dixit, audiente me: “Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: (Prophetia Ezechielis 9, 5)

  • Filia matris tuae es tu, quae sprevit virum suum et filios suos; et soror sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos et filios suos. Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. (Prophetia Ezechielis 16, 45)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; (Prophetia Ezechielis 20, 5)

  • Et dixi ad eos: Unusquisque abominationes oculorum suorum abiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 7)

  • Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea (Prophetia Ezechielis 20, 19)

  • et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatur quia ego Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 20)

  • Vos autem grex meus, grex pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 31)

  • Loquens ergo rex ait Danieli: “Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc”. (Prophetia Danielis 2, 47)

  • Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester. (Prophetia Danielis 10, 21)

  • Et scietis quia in medio Israel ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum”. (Prophetia Ioel 2, 27)

  • Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierusalem locus sanctus, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 4, 17)

  • Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 37)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina