Encontrados 43 resultados para: vestibus

  • debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum; (Liber Esther 6, 8)

  • Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est. (Liber Esther 8, 15)

  • Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in caelum. (Liber Iob 2, 12)

  • Sumpsisti enim pignori fratres tuos sine causa et nudos spoliasti vestibus. (Liber Iob 22, 6)

  • In vestibus variegatis adducetur regi; virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi. (Liber Psalmorum 45, 15)

  • Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum. (Liber I Maccabaeorum 10, 62)

  • Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: “Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit; (Liber II Maccabaeorum 3, 33)

  • Stragulatis vestibus lectulum meum stravi, linteis pictis ex Aegypto; (Liber Proverbiorum 7, 16)

  • Et ingressus est Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus; et nuntiaverunt ei verba Rabsacis. (Liber Isaiae 36, 22)

  • “Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae”. “Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum”. (Liber Isaiae 63, 1)

  • Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, in conclave, quod erat sub thesauro, et tulit inde pannos ex vestibus veteribus et scissis et submisit eos ad Ieremiam in lacum per funiculos. (Liber Ieremiae 38, 11)

  • venerunt viri de Sichem et de Silo et de Samaria, octoginta viri, rasi barba et scissis vestibus et incisi in cute, et munera et tus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. (Liber Ieremiae 41, 5)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina