Encontrados 564 resultados para: victoria exercitus bellum princeps ducis libertatem fortitudinis pactum

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos. (Prophetia Ioel 2, 25)

  • Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant, ascendant omnes viri bellatores. (Prophetia Ioel 4, 9)

  • Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud! (Prophetia Michaeae 7, 3)

  • Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur. (Prophetia Nahum 2, 4)

  • Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Iudae et spiritum Iesua filii Iosedec sacerdotis magni et spiritum reliquorum omnium de populo; et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui. (Prophetia Aggaei 1, 14)

  • et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat. (Prophetia Malachiae 2, 5)

  • Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 2, 8)

  • Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum? (Prophetia Malachiae 2, 10)

  • Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)

  • Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur?”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 62)


“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina