Encontrados 9 resultados para: victoriam

  • Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: “Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam; et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum”. (Liber Iudicum 15, 18)

  • Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa?”. (Liber I Samuelis 19, 5)

  • Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel benefaciebat et victoriam dabat illis. (Liber II Maccabaeorum 10, 38)

  • Cumque suis dedisset signum: “Victoriam Dei”, cum iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat; (Liber II Maccabaeorum 13, 15)

  • et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente habentes adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 8)

  • considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 21)

  • Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. (Liber Proverbiorum 21, 28)

  • Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium; (Evangelium secundum Matthaeum 12, 20)

  • Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina