Encontrados 30 resultados para: videant

  • Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo. (Liber Isaiae 44, 18)

  • Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 16)

  • Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos". (Evangelium secundum Matthaeum 13, 15)

  • Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 28)

  • ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis”. (Evangelium secundum Marcum 4, 12)

  • Et dicebat illis: “Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute”. (Evangelium secundum Marcum 9, 1)

  • Quibus ipse dixit: “Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. (Evangelium secundum Lucam 8, 10)

  • Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. (Evangelium secundum Lucam 8, 16)

  • Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 27)

  • Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. (Evangelium secundum Lucam 11, 33)

  • Dixerunt ergo ad eum fratres eius: “Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. (Evangelium secundum Ioannem 7, 3)

  • Et dixit Iesus: “In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina