Encontrados 87 resultados para: vidisset
Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 4)
Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, (Evangelium secundum Matthaeum 9, 23)
Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “Fili, dimittuntur peccata tua”. (Evangelium secundum Marcum 2, 5)
Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. (Evangelium secundum Marcum 9, 20)
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras!”. (Evangelium secundum Marcum 14, 67)
Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “Hic ex illis est!”. (Evangelium secundum Marcum 14, 69)
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. (Evangelium secundum Lucam 1, 22)
Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “Noli flere!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 13)
Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “Mulier, dimissa es ab infirmitate tua”, (Evangelium secundum Lucam 13, 12)
Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: (Evangelium secundum Lucam 22, 56)
Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “Vis sanus fieri?”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 6)