Encontrados 197 resultados para: vidit

  • Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus; (Liber I Maccabaeorum 3, 29)

  • Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. (Liber I Maccabaeorum 3, 42)

  • Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum est. (Liber I Maccabaeorum 4, 20)

  • Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: “Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)

  • Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; (Liber I Maccabaeorum 5, 31)

  • Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; (Liber I Maccabaeorum 6, 43)

  • Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro. (Liber I Maccabaeorum 6, 62)

  • Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes; (Liber I Maccabaeorum 7, 23)

  • Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 25)

  • Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 44)

  • Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, (Liber I Maccabaeorum 9, 7)

  • Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde; (Liber I Maccabaeorum 9, 14)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina