Encontrados 36 resultados para: vinea

  • mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos. (Canticum Canticorum 7, 13)

  • Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos. (Canticum Canticorum 8, 11)

  • Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. (Canticum Canticorum 8, 12)

  • Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans. (Liber Ecclesiasticus 36, 27)

  • Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, sicut tugurium in cucumerario, sicut civitas, quae obsessa est. (Liber Isaiae 1, 8)

  • Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui; (Liber Isaiae 5, 1)

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)

  • Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama; dominos gentium perdiderunt uvae eius; usque ad Iazer pervenerunt, erraverunt in deserto: propagines eius diffusae sunt, transierunt mare. (Liber Isaiae 16, 8)

  • In die illa vinea erit iucunda; cantate ei. (Liber Isaiae 27, 2)

  • Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. (Liber Isaiae 32, 12)

  • Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu. (Liber Isaiae 34, 4)

  • Haec dicit Dominus exercituum: “Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites”. (Liber Ieremiae 6, 9)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina