Encontrados 22 resultados para: virgo

  • puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam ac revertebatur. (Liber Genesis 24, 16)

  • ecce sto iuxta fontem aquae; et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua"; (Liber Genesis 24, 43)

  • Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. (Liber II Samuelis 13, 2)

  • Dixerunt ergo ei servi sui: “Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem”. (Liber I Regum 1, 2)

  • Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion; post tergum tuum caput movit filia Ierusalem. (Liber II Regum 19, 21)

  • Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel; (Liber Isaiae 7, 14)

  • et dixit: “Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi”. (Liber Isaiae 23, 12)

  • hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. (Liber Isaiae 37, 22)

  • Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)

  • Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. (Liber Ieremiae 2, 32)

  • Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. (Liber Ieremiae 14, 17)

  • Ideo haec dicit Dominus: “Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? (Liber Ieremiae 18, 13)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina