Encontrados 125 resultados para: virtus fortitudo

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: “Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae”. (Prophetia Amos 3, 11)

  • Chus fuit fortitudo eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius. (Prophetia Nahum 3, 9)

  • Splendor eius ut lux erit, radii ex manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius. (Prophetia Habacuc 3, 4)

  • Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum. (Prophetia Habacuc 3, 19)

  • Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)

  • Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)

  • Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. (Evangelium secundum Lucam 6, 19)

  • cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna”. (Actus Apostolorum 8, 10)

  • Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 1, 16)

  • Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)

  • Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina