Encontrados 94 resultados para: virtutem

  • ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis. (Liber Ecclesiasticus 38, 6)

  • A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)

  • in brachio suo formabit lutum et ante canos suos curvabit virtutem suam: (Liber Ecclesiasticus 38, 33)

  • in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt: (Liber Ecclesiasticus 39, 34)

  • Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae. (Liber Ecclesiasticus 47, 6)

  • Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat. (Liber Isaiae 40, 29)

  • “Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus”. (Liber Ieremiae 16, 21)

  • NUN. Vigilavit super iniquitates meas, in manu eius convolutae sunt et impositae collo meo; debilitavit virtutem meam: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere. (Lamentationes 1, 14)

  • et dabit Dominus virtutem nobis et illuminabit oculos nostros, et vivemus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis et sub umbra Balthasar filii eius et serviemus eis multis diebus et inveniemus gratiam in conspectu eorum. (Liber Baruch 1, 12)

  • Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)

  • deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam; (Prophetia Amos 2, 14)

  • Ascendit, qui dispergat, contra te. “Custodi munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde”. (Prophetia Nahum 2, 2)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina