Encontrados 55 resultados para: vivet

  • Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem tuam; ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudicia tua peccaverunt, quae si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt umerum rebellem et cervicem suam induraverunt nec audierunt. (Liber Nehemiae 9, 29)

  • Melius est enim nos fieri illis in rapinam; erimus enim eis in servos et ancillas, et vivet anima nostra, et non videbimus mortem infantium nostrorum in oculis nostris et mulieres et filios nostros deficientes in animabus suis. (Liber Iudith 7, 27)

  • Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget”. (Liber Iob 14, 22)

  • Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, (Liber Psalmorum 22, 30)

  • Videant humiles et laetentur; quaerite Deum, et vivet cor vestrum, (Liber Psalmorum 69, 33)

  • Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei. (Liber Psalmorum 72, 15)

  • Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? (Liber Psalmorum 89, 49)

  • Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. (Liber Psalmorum 119, 175)

  • Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. (Liber Proverbiorum 15, 27)

  • qui honorat patrem suum, vita vivet longiore, et, qui oboedit patri, refrigerabit matrem. (Liber Ecclesiasticus 3, 7)

  • Spiritus timentium Dominum vivet, et in respectu illius benedicetur. (Liber Ecclesiasticus 34, 14)

  • qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. (Liber Ieremiae 21, 9)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina