Encontrados 284 resultados para: vocem

  • et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit et ait: “Gabriel, fac intellegere istum visionem”. (Prophetia Danielis 8, 16)

  • Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas; (Prophetia Danielis 9, 10)

  • et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt, ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et detestatio, quae scripta est in libro Moysis servi Dei, quia peccavimus ei. (Prophetia Danielis 9, 11)

  • Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non enim audivimus vocem eius. (Prophetia Danielis 9, 14)

  • Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae. (Prophetia Danielis 10, 9)

  • Exaudivit autem Dominus vocem eius. (Prophetia Danielis 13, 44)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel. (Prophetia Ioel 4, 16)

  • Et dixit: “Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli”. (Prophetia Amos 1, 2)

  • Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? (Prophetia Amos 3, 4)

  • canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici; (Prophetia Amos 6, 5)

  • et dixit: “Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. (Prophetia Ionae 2, 3)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina