Encontrados 31 resultados para: voluntas

  • Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)

  • Et Dominus voluit conterere eum infirmitate. Si posuerit in piaculum animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius prosperabitur. (Liber Isaiae 53, 10)

  • Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra. (Prophetia Malachiae 1, 10)

  • adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 10)

  • Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 14)

  • Iterum secundo abiit et oravit dicens: “Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)

  • dicens: “Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat”. (Evangelium secundum Lucam 22, 42)

  • Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 39)

  • Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)

  • Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: “Domini voluntas fiat!”. (Actus Apostolorum 21, 14)

  • Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 1)

  • et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum. (Epistula ad Romanos 12, 2)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina