Encontrados 13 resultados para: vultu

  • quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te vultu suo in virtute sua magna ex Aegypto, (Liber Deuteronomii 4, 37)

  • et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait: “Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum?”. Cui David ait: “Ut emam a te aream et aedificem altare Domino, et cesset interfectio, quae grassatur in populo”. (Liber II Samuelis 24, 21)

  • Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “Vivat dominus meus rex David in aeternum!”. (Liber I Regum 1, 31)

  • Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. (2a) Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas (2b) et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; (2c) altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. (2d) Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. (2e) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. (2f) Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “Quis ausus est introire in aulam non vocatus?”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. (2g) Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: (2h) “Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. (2i) Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. (2k) Accede!”. (2l) Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “Loquere mihi”. (2m) Quae respondit: “Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; (2n) valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum”. (2o) Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. (2p) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. (Liber Esther 5, 2)

  • Taetro vultu incedebam sine consolatione, consurgens in turba clamabam. (Liber Iob 30, 28)

  • Notas mihi facies vias vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem. (Liber Psalmorum 16, 11)

  • De vultu tuo iudicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates. (Liber Psalmorum 17, 2)

  • Apprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens: (Liber Proverbiorum 7, 13)

  • Neque enim, quae continebat illos, spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendentes perturbabant illos, et phantasmata tristi vultu maerentia apparebant. (Liber Sapientiae 17, 4)

  • principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium et sapientem magum et prudentem incantatorem. (Liber Isaiae 3, 3)

  • longaevus et honorabilis vultu ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda; (Liber Isaiae 9, 14)

  • Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me”. (Liber Isaiae 49, 23)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina