Encontrados 28 resultados para: Abiathar

  • Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, (Liber I Samuelis 22, 20)

  • Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui. (Liber I Samuelis 22, 22)

  • Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat. (Liber I Samuelis 23, 6)

  • Quod cum David rescisset quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod. (Liber I Samuelis 23, 9)

  • Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David. (Liber I Samuelis 30, 7)

  • et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: (Liber II Samuelis 8, 17)

  • Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. (Liber II Samuelis 15, 24)

  • Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum. (Liber II Samuelis 15, 27)

  • Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. (Liber II Samuelis 15, 29)

  • Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. (Liber II Samuelis 15, 35)

  • Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. (Liber II Samuelis 15, 36)

  • Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium. (Liber II Samuelis 17, 15)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina