Encontrados 50 resultados para: Abimelech

  • Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis. (Liber Iudicum 9, 34)

  • Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portæ civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo, de insidiarum loco. (Liber Iudicum 9, 35)

  • Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: Quis est Abimelech ut serviamus ei? nonne hic populus est, quem despiciebas? egredere, et pugna contra eum. (Liber Iudicum 9, 38)

  • Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech, (Liber Iudicum 9, 39)

  • Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari. (Liber Iudicum 9, 41)

  • Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, (Liber Iudicum 9, 42)

  • Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret. (Liber Iudicum 9, 45)

  • Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos, (Liber Iudicum 9, 47)

  • Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu. (Liber Iudicum 9, 50)

  • Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur: (Liber Iudicum 9, 52)

  • et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus. (Liber Iudicum 9, 53)

  • et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. (Liber Iudicum 9, 56)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina