Encontrados 141 resultados para: Aquam

  • Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor: (Liber I Maccabaeorum 11, 67)

  • Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. (Liber II Maccabaeorum 1, 20)

  • Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est ; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus. (Liber II Maccabaeorum 15, 40)

  • Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ; (Liber Proverbiorum 5, 15)

  • Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. (Liber Proverbiorum 17, 14)

  • Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere: (Liber Proverbiorum 25, 21)

  • et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus ; (Liber Sapientiae 5, 10)

  • transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. (Liber Sapientiae 10, 18)

  • Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate, (Liber Sapientiae 11, 8)

  • sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. (Liber Sapientiae 13, 2)

  • Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. (Liber Ecclesiasticus 15, 17)

  • quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. (Liber Ecclesiasticus 24, 19)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina