Encontrados 53 resultados para: Aquis

  • quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terræ: (Liber Proverbiorum 8, 29)

  • Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. (Liber Proverbiorum 27, 19)

  • Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)

  • Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: (Liber Ecclesiasticus 43, 22)

  • In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium. (Liber Isaiae 23, 3)

  • Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ; (Liber Isaiae 43, 16)

  • Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. (Liber Isaiae 48, 1)

  • festinent, et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebræ nostræ defluant aquis. (Liber Ieremiae 9, 18)

  • Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis. (Prophetia Ezechielis 7, 17)

  • Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis. (Prophetia Ezechielis 19, 10)

  • In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 26)

  • Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus præ aquis multis. (Prophetia Ezechielis 31, 5)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina